- MALEDRINI
- MALEDRINIapud Hieron. dalla Corte Histor. Veron. l. 6. p. 309. seu Malandrini, apud Thom. Walsinghamum in Henrico V. p. 388. Latrones sunt seu Grassatores, voce Italicâ sic dicti, a malandria, equini morbi specie, Gallis Malandre, cuius meminit Vegetius de Arte Veterinar. l. 2. c. 42. Sed et sic Franci, dum in Syria morarentur, latrones vocabant, ab Aegyptiis et Arabibus, quibus familiare cum sit latrocinia exercere, inde eos per contumeliam ut leprosos plerosque Malandrinos appellabant. Elephantiasin enim morbum esse Aegyptiis adeo familiarem, ut nec Regibus ipsis parcat, tradit ex Marcello Empriico c. 19. Car. du Fresne in Glossar. Vide hîc ubi de Lepra ac Vitiligine.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.